HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 15: De praecepto, et prohibitione edulii

#Gen. II

Tulit ergo Deus hominem de loco formationis suae in paradisum, scilicet terrestrem, ut operaretur ibi. Non tamen laborando ex necessitate, sed delectando, et recreando, et sic Deus custodiret illum, scilicet hominem. Vel utrumque refertur ad hominem, ut scilicet homo custodiret paradisum et operaretur, ut dictum est. Quidam codices non habent, illum, sed illud, et tunc est sensus, et custodiret, id est consideraret opus suum homo, ut quod faceret in terra, per agriculturam, observaret in se per disciplinam, ut sicut terra sibi, hic ipse obtemperaret suo Creatori. Praecepitque ei dicens, etc. Ut homo sciret se esse sub Domino, praeceptum accepit a Domino. Omnis autem jussio est in duobus, in praeceptione et prohibitione, et ideo utroque usus est Dominus. Praecepit, ex omni ligno paradisi comede. Prohibuit: de ligno scientiae boni et mali ne comedas. Et datum est viro mandatum, ut per virum etiam transiret ad mulierem: vel forte est praeoccupatio, quia, facta muliere, utrique simul datum est. Subdit autem poenam, si contemneret. Quacunque die comederis, morte morieris, scilicet animae, et necessitatem mortis habebis. Unde alia translatio habet planius: Mortalis eris. Septuaginta pluraliter ponunt. Quacunque die comederitis, morte moriemini. Ideo creditur a quibusdam utrique dictum, et hic praeoccupatum. Facta est autem haec jussio per aliquam creaturam subjectam, sicut et nobis per prophetas et angelos.